monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 91
Unde desponsatio animarum, de ipso in Spiritu sancto dicit: Dilectus meus qui cordi meo dulcis et amabilis existit, fortissimum vinum per sanguinem suum in plena sanctificatione mihi est; quia dum sum immunda in plantatione carnis, sicut vinea quae adhuc inculta iacet in spinis: ipse fons salvationis existens, peccatores a sordibus suis misericorditer abluit, et in mysterio secretorum suorum gloriosissime sanctificat; quoniam ut de corde Patris suaviter exivit, sic etiam in vino sanguinem suum suaviter ostendit, et ut ex Virgine mirabiliter natus est, ita etiam et in pane corpus eius mirabiliter declaratur; quia ipse botrus est, qui nunquam defectum ullo detrimento patietur. Quapropter et super altare velut in torculari per voluntatem Patris calcatur: quatenus homo qui per semetipsum nullatenus subsistere potest, ob fragilitatem debilitatis suae non deficiat.